Traduttore Latino-Italiano e viceversa

« Older   Newer »
 
  Share  
.
  1. 12345qwe
     
    .

    User deleted


    Alexander Magnus olim conatus est Xenocratem philosophum corrumpere, cuius temperantiam omnes admirabantur.Itaque ad eum legatos cum multis talentis misit,ut animum eius vincerent. Cum legati advenissent, Xenocrates benigne eos accepit atque in hortum suum comitatus est, in quo cum discipulis suis tum cenabat. Eis tenues cibos praebuit,quos ipse et discipuli eius edere solebant. Cum legati ita modice epulati essent, eum percontati sunt cui pecunia, ab Alexandro data,tradi deberet. Tunc ille respondit: "Ex tenui victu meo et meorum discipulorum intellexistis nos nullas divitias desiderare.Nam pecuniam contemnimus et arbitramur veros potentes esse non eos in alios dominantur,sed in se, Etiam vere divites putamus esse non eos qui magnas habent divitias,se eos a quibus divitiae non desiderantur".

     
    .
101 replies since 4/1/2008, 18:10   358860 views
  Share  
.